Fdesouche
Gaudete, gaudete!
Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!
Tempus adest gratiæ
Hoc quod optabamus,
Carmina lætitiæ
Devote reddamus.
Deus homo factus est
Natura mirante,
Mundus renovatus est
A Christo regnante.
Ezechielis porta
Clausa pertransitur,
Unde lux est orta
Salus invenitur.
Ergo nostra cantio,
Psallat iam in lustro;
Benedicat Domino:
Salus Regi nostro.

Merci à Jobert


Fdesouche sur les réseaux sociaux